- SEVERUS
- I.SEVERUSEpiscopus Milevitanus, Scriptor Ecclesiasticus. A. C. 420. Item Praesul Minoricae, floruit eôdem tempore. Scripsit epistolam Circularem, de conversione Iudaeorum, in Insula sua. Item Episcopus Malaguae in Hispania, floruit A. C. 590. Scripsit Correctorium, contra Vicentium Caesaraugustanum, Arianum. Item de Virginitate, etc. Vide quoque Alexander Severus, Aquilius, Cassius, Cornelius, Odo, Sulpicius Severus.II.SEVERUSHaeresiarcha, caput Severianorum, e Tatiani scriptis venenô haustô; docuit, Resurrectionem nullam. vini usum illicitum, nullam item V. T. Actorum Apostol et Epistolarum Paulinarum auctoritatem esse. Porro statuit, feminam Cacodaemonis opus, et proin Coniugium damnabile esse. Homine in duas partes divisô, superiorem eius partem Deo, inferiorem Diabolo tribuit: a Clem. Alexandrino et Origene, qui quoque contra Tatianum scripserant, refutatus. Augustin. Haer. 24. Euseb. Hist. l. 4. Baron. A. C. 174.III.SEVERUSMons Italiae, teste Servio in illud Aen. l. 7. v. 713.Qui Tetricae horrentis rupes, montemque Severum.Licet Marcellus Severum ibi adiective positum intelligat. Baudrando melius monte della Mosca, in Sabinis, versus Reate et confinio Aprutii ulterioris.IV.SEVERUSSozopolitanus, ex parentibus gentilibus natus, luxûs et magiae accusatus Tripolim Syriae venit, ibique baptizatus êst. Mox baptismo renuntians, Monasticam vitam aliquandiu professus, e coenobio, utpote Acephalorum unus, pulsus est: Hinc ad Anastasium Imperatorem ut de iniuria conquereretur, profectus, tantum apud eum effecit, ut deturbatô Flavianô, Episcopô Antiochenô, ipse eius in locum intruderetur, A. C. 512. HîcEutychis haeresin publice docens, Concilio Chalcedonensi anathema dixit, omnesque Episcopos suae Primatiae; in communionem pertrahere, quâ blanditiis, quâ vi conatus est. Quibusdam horum generose obnixis, saevire immaniter coepit, trecentis monachis orthodoxis molossorum furori expositis; luxuriae interea abominandae deditus. Tandem A. C. 519. Iustini iussu, lingua ei exsecanda cum esset, is Alexandriam evasit, ibique furere et abominanda patrare perrexit, Niceph. l. 16.V.SEVERUSmagister ac machinator Neronis, in domo post exustam Romam struenda, Tacit. l. 15. Annal. c. 42. Vide et Aquilius, et Claudius, it. Cornelius, Iulius, Sulpitius. SEVERUS Archontius, memoratur Vopisco in Firmo c. 2. Quin etiam nunnis ehzs Severus Archontius protulit. de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit Severus illum (Firmum) AYTOKPATOPA in edictis suis esse vocitatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.